|
- H i s t o r i a
E c c l e s i a s t i c a
g e n t i s
A n g l o r u m
P r a e f a t i o
- ________________________________
- Gloriosissimo regi Ceoluulfo
Beda famulus Christi et presbyter.
Historiam gentis Anglorum ecclesiasticam, quam nuper edideram, libentissime
tibi desideranti, rex, et prius ad legendum ac probandum transmisi, et nunc
ad transcribendum ac plenius ex tempore meditandum retransmitto; satisque
studium tuae sinceritatis amplector, quo non solum audiendis scripturae sanctae
verbis aurem sedulus accommodas, verum etiam noscendis priorum gestis sive
dictis, et maxime nostrae gentis virorum inlustrium, curam vigilanter inpendis.
Sive enim historia de bonis bona referat, ad imitandum bonum auditor sollicitus
instigatur; seu mala commemoret de pravis, nihilominus religiosus ac pius
auditor sive lector devitando quod noxium est ac perversum, ipse sollertius
ad exsequenda ea, quae bona ac Deo digna esse cognoverit, accenditur. Quod
ipsum tu quoque vigilantissime deprehendens, historiam memoratam in notitiam
tibi simul et eis, quibus te regendis divina praefecit auctoritas, ob generalis
curam salutis latius propalari desideras. Ut autem in his, quae scripsi,
vel tibi vel ceteris auditoribus sive lectoribus huius historiae occasionem
dubitandi subtraham, quibus haec maxime auctoribus didicerim, breviter intimare
curabo.
Auctor ante omnes atque adiutor opusculi huius Albinus abba reverentissimus,
vir per omnia doctissimus, extitit; qui in ecclesia Cantuariorum a beatae
memoriae Theodoro archiepiscopo et Hadriano abbate, viris venerabilibus atque
eruditissimis, institutus diligenter omnia, quae in ipsa Cantuariorum provincia
vel etiam in contiguis eidem regionibus a discipulis beati papae Gregorii
gesta fuere, vel monimentis litterarum vel seniorum traditione cognoverat;
et ea mihi de his, quae memoria digna videbantur, per religiosum Lundoniensis
ecclesiae presbyterum Nothelmum, sive litteris mandata sive ipsius Nothelmi
viva voce referenda, transmisit. Qui videlicet Nothelmus postea Romam veniens,
nonnullas ibi beati Gregorii papae simul et aliorum pontificum epistulas,
perscrutato eiusdem sanctae ecclesiae Romanae scrinio, permissu eius, qui
nunc ipsi ecclesiae praeest, Gregorii pontificis, invenit, reversusque nobis
nostrae historiae inserendas cum consilio praefati Albini reverentissimi
patris adtulit.
A principio itaque voluminis huius usque ad tempus, quo gens Anglorum
fidem Christi percepit, ex priorum maxime scriptis hinc inde collectis ea,
quae promeremus, didicimus. Exinde autem usque ad tempora praesentia, quae
in ecclesia Cantuariorum per discipulos beati papae Gregorii sive successores
eorum, vel sub quibus regibus gesta sint, memorati abbatis Albini industria,
Nothelmo, ut diximus, perferente, cognovimus. Qui etiam provinciae Orientalium
simul et Occidentalium Saxonum, necnon et Orientalium Anglorum atque Nordanhymbrorum,
a quibus praesulibus vel quorum tempore regum gratiam evangelii perceperint,
nonnulla mihi ex parte prodiderunt. Denique hortatu praecipue ipsius Albini,
ut hoc opus adgredi auderem, provocatus sum. Sed et Danihel reverentissimus
Occidentalium Saxonum episcopus, qui nunc usque superest, nonnulla mihi de
historia ecclesiastica provinciae ipsius, simul et proxima illi Australium
Saxonum, necnon et Uectae insulae litteris mandata declaravit. Qualiter vero
per ministerium Ceddi et Ceadda religiosorum Christi sacerdotum vel provincia
Merciorum ad fidem Christi, quam non noverat, pervenerit, vel provincia Orientalium
Saxonum fidem, quam olim exsufflaverat, recuperaverit, qualis etiam ipsorum
patrum vita vel obitus extiterit, diligenter a fratribus monasterii, quod
ab ipsis conditum Laestingaeu cognominatur, agnovimus. Porro in provincia
Orientalium Anglorum, quae fuerint gesta ecclesiastica, partim ex scriptis
vel traditione priorum, partim reverentissimi abbatis Esi relatione conperimus.
At vero in provincia Lindissi, quae sint gesta erga fidem Christi, quaeve
successio sacerdotalis extiterit, vel litteris reverentissimi antistitis
Cynibercti vel aliorum fidelium virorum viva voce didicimus. Quae autem in
Nordanhymbrorum provincia, ex quo tempore fidem Christi perceperunt usque
ad praesens, per diversas regiones in ecclesia sint acta, non uno quolibet
auctore, sed fideli innumerorum testium, qui haec scire vel meminisse poterant,
adsertione cognovi, exceptis his, quae per me ipsum nosse poteram. Inter
quae notandum, quod ea, quae de sanctissimo patre et antistite Cudbercto
vel in hoc volumine vel in libello gestorum ipsius conscripsi, partim ex
eis, quae de illo prius a fratribus ecclesiae Lindisfarnensis scripta repperi,
adsumsi, simpliciter fidem historiae, quam legebam, accommodans, partim vero
ea, quae certissima fidelium virorum adtestatione per me ipse cognoscere
potui, sollerter adicere curavi. Lectoremque suppliciter obsecro, ut, siqua
in his, quae scripsimus, aliter quam se veritas habet, posita reppererit,
non hoc nobis inputet, qui, quod vera lex historiae est, simpliciter ea,
quae fama vulgante collegimus, ad instructionem posteritatis litteris mandare
studuimus.
Praeterea omnes, ad quos haec eadem historia pervenire potuerit nostrae
nationis, legentes sive audientes, suppliciter precor, ut pro meis infirmitatibus
et mentis et corporis apud supernam clementiam saepius intervenire meminerint,
et in suis quique provinciis hanc mihi suae remunerationis vicem rependant,
ut, qui de singulis provinciis sine locis sublimioribus, quae memoratu digna
atque incolis grata credideram, diligenter adnotare curavi, apud omnes fructum
piae intercessionis inveniam.
Explicit praefatio.
|